Znaleziono 28 Wyniki dla: tristitia
Beatus vir, qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti. (Liber Ecclesiasticus 14, 1)
Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris. (Liber Ecclesiasticus 25, 17)
Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa; (Liber Ecclesiasticus 30, 25)
Omnis amicus dicet: “Et ego amicitiam copulavi!”; sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia appropinquans usque ad mortem: (Liber Ecclesiasticus 37, 1)
A tristitia enim festinat mors, et tristitia cordis flectit virtutem. (Liber Ecclesiasticus 38, 19)
In abductione permanet tristitia, et vita inopis maledictio cordis. (Liber Ecclesiasticus 38, 20)
Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te et memento novissimorum. (Liber Ecclesiasticus 38, 21)
Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos, invenit eos dormientes prae tristitia (Evangelium secundum Lucam 22, 45)
Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. (Evangelium secundum Ioannem 16, 6)
Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. (Evangelium secundum Ioannem 16, 20)
quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo. (Epistula ad Romanos 9, 2)
Statui autem hoc ipse apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos; (Epistula II ad Corinthios 2, 1)