Znaleziono 206 Wyniki dla: territorio civitatibus Hebron et Iebus et Bet-Bethsur et arma
Et venerunt universae tribus Is rael ad David in Hebron dicen tes: “Ecce nos os tuum et caro tua sumus. (Liber II Samuelis 5, 1)
Venerunt quoque omnes senes Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque David in regem super Israel. (Liber II Samuelis 5, 3)
in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus; in Ierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Iudam. (Liber II Samuelis 5, 5)
Accepitque David adhuc concubinas et uxores de Ierusalem, postquam venerat de Hebron; natique sunt David et alii filii et filiae. (Liber II Samuelis 5, 13)
Et tulit David arma aurea, quae habebant servi Adadezer, et detulit ea in Ierusalem; (Liber II Samuelis 8, 7)
et de Tebah et de Berothai civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis. (Liber II Samuelis 8, 8)
Esto vir fortis, et fortiter agamus pro populo nostro et civitatibus Dei nostri; Dominus autem faciet, quod bonum est in conspectu suo”. (Liber II Samuelis 10, 12)
populum quoque eius educens condemnavit ad operam lapicidinarum et ad secures et dolabras ferreas et transtulit eos ad opus laterum; sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus Ierusalem. (Liber II Samuelis 12, 31)
Post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem: “Vadam, quaeso, et reddam in Hebron vota mea, quae vovi Domino. (Liber II Samuelis 15, 7)
Dixitque ei rex. “Vade in pace”. Et surrexit et abiit in Hebron. (Liber II Samuelis 15, 9)
Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israel dicens: “Statim ut audieritis clangorem bucinae, dicite: “Factus est rex Absalom in Hebron””. (Liber II Samuelis 15, 10)
Dies autem, quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis, in Ierusalem triginta tribus. (Liber I Regum 2, 11)