Znaleziono 44 Wyniki dla: iura viduae
Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur. (Liber Psalmorum 78, 64)
Et, amotis his, quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione, et legitima civium iura destituens, pravos mores innovabat. (Liber II Maccabaeorum 4, 11)
Domum superborum demolietur Dominus et firmos faciet terminos viduae. (Liber Proverbiorum 15, 25)
Ne attingas terminos viduae et agrum pupillorum ne introeas: (Liber Proverbiorum 23, 10)
Opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis. (Liber Sapientiae 2, 10)
Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas? (Liber Ecclesiasticus 35, 18)
principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos. (Liber Isaiae 1, 23)
ut opprimant in iudicio pauperes et vim faciant causae humilium populi mei, ut fiant viduae praeda eorum, et pupillos diripiant! (Liber Isaiae 10, 2)
advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis, (Liber Ieremiae 7, 6)
Multiplicatae sunt mihi viduae eius super arenam maris, induxi eis super matrem militem vastatorem meridie, misi super eam repente perturbationem et terrorem. (Liber Ieremiae 15, 8)
Propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii; fiant uxores eorum absque liberis et viduae, et viri eorum interficiantur morte, iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio. (Liber Ieremiae 18, 21)
Relinque pupillos tuos, ego faciam eos vivere; et viduae tuae in me sperabunt. (Liber Ieremiae 49, 11)