Znaleziono 69 Wyniki dla: iniquitas
Et constituti sunt de populo duo senes iudices in anno illo, de quibus locutus est Dominus quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus, qui videbantur regere populum. (Prophetia Danielis 13, 5)
Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est, foris autem spoliat turma latronum. (Prophetia Osee 7, 1)
Si Galaad iniquitas fuerat, prorsus inanes facti sunt; in Galgala bobus immolantes, etiam altaria eorum erunt quasi acervi super sulcos agri. (Prophetia Osee 12, 12)
Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius. (Prophetia Osee 13, 12)
et nolite quaerere Bethel et in Galgalam nolite intrare et in Bersabee nolite transire, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit iniquitas”. (Prophetia Amos 5, 5)
Lex veritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inventa in labiis eius; in pace et in aequitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate. (Prophetia Malachiae 2, 6)
Si quis odio dimittit, dicit Dominus, Deus Israel, operit iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum et nolite esse infideles. (Prophetia Malachiae 2, 16)
Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum; (Evangelium secundum Matthaeum 24, 12)
Omnis, qui facit peccatum, et iniquitatem facit, quia peccatum est iniquitas. (Epistula I Ioannis 3, 4)