Znaleziono 39 Wyniki dla: divina doctrina
Musica in luctu importuna narratio; disciplina et doctrina in omni tempore sapientia. (Liber Ecclesiasticus 22, 6)
De doctrina oris. Doctrinam oris audite, filii; et, qui custodierit illam, non capietur labiis nec scandalizabitur in operibus nequissimis. (Liber Ecclesiasticus 23, 7)
Doctrina enim mea super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum; (Liber Ecclesiasticus 24, 27)
et dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. (Liber Ieremiae 3, 15)
Pariter insipientes et fatui sunt; doctrina vanitatis eorum lignum est. (Liber Ieremiae 10, 8)
Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 12)
Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 33)
Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae. (Evangelium secundum Marcum 1, 22)
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: “Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei”. (Evangelium secundum Marcum 1, 27)
Et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua: (Evangelium secundum Marcum 4, 2)
Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius. (Evangelium secundum Marcum 11, 18)
Et dicebat in doctrina sua: “Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro (Evangelium secundum Marcum 12, 38)