Znaleziono 226 Wyniki dla: Tobias resistentia ad opus
Fecerunt in pectorali catenulas quasi funiculos opus tortile de auro purissimo (Liber Exodus 39, 15)
Perfectum est igitur omne opus habitaculi et tabernaculi conventus; feceruntque filii Israel cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi: sic fecerunt. (Liber Exodus 39, 32)
Erexit et atrium per gyrum habitaculi et altaris, ducto in introitu eius velo. Sic complevit opus. (Liber Exodus 40, 33)
et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia, et in quocumque fit opus; tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et postea munda. (Liber Leviticus 11, 32)
Eritque hoc vobis legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis affligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena, qui peregrinatur inter vos. (Liber Leviticus 16, 29)
Sex diebus facietis opus; dies septimus sabbatum requiei est, conventus sanctus; omne opus non facietis; sabbatum est Domino in cunctis habitationibus vestris. (Liber Leviticus 23, 3)
Die primo erit vobis conventus sanctus; omne opus servile non facietis in eo, (Liber Leviticus 23, 7)
sed offeretis incensum Domino septem diebus. Die autem septimo erit conventus sanctus, nullumque servile opus facietis in eo”. (Liber Leviticus 23, 8)
Et vocabitis hoc ipso die conventum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis generationibus vestris. (Liber Leviticus 23, 21)
Omne opus servile non facietis in eo et offeretis incensum Domino”. (Liber Leviticus 23, 25)
Omne opus non facietis in tempore diei huius, quia dies expiationum est in expiationem vestram coram Domino Deo vestro. (Liber Leviticus 23, 28)
Die primo conventus sanctus, omne opus servile non facietis in eo; (Liber Leviticus 23, 35)