Fondare 115 Risultati per: veritatem intellectus
hæc dicit Dominus exercituum jejunium quarti et jejunium quinti et jejunium septimi et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et in lætitiam et in sollemnitates præclaras veritatem tantum et pacem diligite (Prophetia Zachariae 8, 19)
mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem (Evangelium secundum Marcum 5, 33)
ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem (Evangelium secundum Lucam 1, 4)
qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur ejus opera quia in Deo sunt facta (Evangelium secundum Ioannem 3, 21)
et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos (Evangelium secundum Ioannem 8, 32)
nunc autem quæritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit (Evangelium secundum Ioannem 8, 40)
ego autem quia veritatem dico non creditis mihi (Evangelium secundum Ioannem 8, 45)
quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi (Evangelium secundum Ioannem 8, 46)
sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos (Evangelium secundum Ioannem 16, 7)
cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quæcumque audiet loquetur et quæ ventura sunt adnuntiabit vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 13)
et dixit ego sum vir judæus natus Tarso Ciliciæ nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus juxta veritatem paternæ legis æmulator legis sicut et vos omnes estis hodie (Actus Apostolorum 22, 3)
revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent (Epistula ad Romanos 1, 18)