Fondare 55 Risultati per: gratias ago
primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo (Epistula ad Romanos 1, 8)
quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum (Epistula ad Romanos 1, 21)
gratias autem Deo quod fuistis servi peccati obœdistis autem ex corde in eam formam doctrinæ in qua traditi estis (Epistula ad Romanos 6, 17)
qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo (Epistula ad Romanos 14, 6)
qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctæ ecclesiæ gentium (Epistula ad Romanos 16, 4)
gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quæ data est vobis in Christo Jesu (Epistula I ad Corinthios 1, 4)
gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gajum (Epistula I ad Corinthios 1, 14)
si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago (Epistula I ad Corinthios 10, 30)
et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem (Epistula I ad Corinthios 11, 24)
et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum (Epistula I ad Corinthios 12, 28)
nam tu quidem bene gratias agis sed alter non ædificatur (Epistula I ad Corinthios 14, 17)
gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor (Epistula I ad Corinthios 14, 18)