Fondare 208 Risultati per: Jesum Christum
verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam (Epistula ad Philippenses 3, 8)
nostra autem conversatio in cælis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Jesum Christum (Epistula ad Philippenses 3, 20)
sicut ergo accepistis Christum Jesum Dominum in ipso ambulate (Epistula ad Colossenses 2, 6)
videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum (Epistula ad Colossenses 2, 8)
et expectare Filium ejus de cælis quem suscitavit ex mortuis Jesum qui eripuit nos ab ira ventura (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 10)
qui et Dominum occiderunt Jesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 15)
quæ est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriæ nonne vos ante Dominum nostrum Jesum estis in adventu ejus (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 19)
scitis enim quæ præcepta dederimus vobis per Dominum Jesum (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 2)
si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 14)
quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 9)
memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum (Epistula II ad Timotheum 2, 8)
quem effudit in nos abunde per Jesum Christum salvatorem nostrum (Epistula ad Titum 3, 6)