Fondare 66 Risultati per: Finis temporum
faciem ergo cæli dijudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quærit et signum non dabitur ei nisi signum Jonæ et relictis illis abiit (Evangelium secundum Matthaeum 16, 4)
audituri autem estis prœlia et opiniones prœliorum videte ne turbemini oportet enim hæc fieri sed nondum est finis (Evangelium secundum Matthaeum 24, 6)
cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis (Evangelium secundum Marcum 13, 7)
et regnabit in domo Jacob in æternum et regni ejus non erit finis (Evangelium secundum Lucam 1, 33)
cum autem audieritis prœlia et seditiones nolite terreri oportet primum hæc fieri sed non statim finis (Evangelium secundum Lucam 21, 9)
quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est (Epistula ad Romanos 6, 21)
finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti (Epistula ad Romanos 10, 4)
deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem (Epistula I ad Corinthios 15, 24)
non est ergo magnum si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ quorum finis erit secundum opera ipsorum (Epistula II ad Corinthios 11, 15)
in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quæ in cælis et quæ in terra sunt in ipso (Epistula ad Ephesios 1, 10)
quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt (Epistula ad Philippenses 3, 19)
finis autem præcepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta (Epistula I ad Timotheum 1, 5)