Fondare 359 Risultati per: vincere milites bellum exercitus duces certamen
Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat. (Liber Genesis 39, 1)
Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra. (Liber Exodus 1, 10)
Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti. (Liber Exodus 12, 41)
Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit : et duces totius exercitus. (Liber Exodus 14, 7)
Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, repererunt eos in castris super mare : omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon. (Liber Exodus 14, 9)
Reversæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare : nec unus quidem superfuit ex eis. (Liber Exodus 14, 28)
Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem. (Liber Exodus 17, 16)
Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israël, (Liber Numeri 1, 16)
De Ruben primogenito Israëlis per generationes et familias ac domos suas, et nomina capitum singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum, (Liber Numeri 1, 20)
De filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum, (Liber Numeri 1, 22)
Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab. (Liber Numeri 2, 3)
Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti. (Liber Numeri 2, 8)