Fondare 124 Risultati per: umbra alarum tuarum
Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. (Liber Iob 14, 2)
Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram. (Liber Iob 14, 15)
Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. (Liber Iob 21, 14)
Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem, (Liber Iob 34, 22)
Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus. (Liber Iob 40, 16)
et constituisti eum super opera manuum tuarum. (Liber Psalmorum 8, 7)
A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me (Liber Psalmorum 16, 8)
Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt. (Liber Psalmorum 24, 6)
quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. (Liber Psalmorum 35, 8)
Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum ; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt. (Liber Psalmorum 41, 8)
quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis. (Liber Psalmorum 43, 20)
Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam ; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. (Liber Psalmorum 50, 3)