Fondare 164 Risultati per: sapientia
Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum. (Prophetia Danielis 1, 17)
et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum: quia sapientia et fortitudo ejus sunt. (Prophetia Danielis 2, 20)
Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires. (Prophetia Danielis 2, 30)
Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et sapientia inventæ sunt in eo: nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldæorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex: (Prophetia Danielis 5, 11)
audivi de te, quoniam spiritum deorum habeas, et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventæ sunt in te. (Prophetia Danielis 5, 14)
Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 19)
Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 54)
et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur? (Evangelium secundum Marcum 6, 2)
Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo. (Evangelium secundum Lucam 2, 40)
Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines. (Evangelium secundum Lucam 2, 52)
Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis. (Evangelium secundum Lucam 7, 35)
Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur: (Evangelium secundum Lucam 11, 49)