Fondare 9 Risultati per: sana

  • Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens: Deus, obsecro, sana eam. (Liber Numeri 12, 13)

  • Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris ; sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo. (Liber Thobis 11, 18)

  • Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. (Liber Psalmorum 6, 3)

  • Ego dixi: Domine, miserere mei ; sana animam meam, quia peccavi tibi. (Liber Psalmorum 40, 5)

  • Commovisti terram, et conturbasti eam ; sana contritiones ejus, quia commota est. (Liber Psalmorum 59, 4)

  • Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero: quoniam laus mea tu es. (Liber Ieremiae 17, 14)

  • Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. (Evangelium secundum Marcum 5, 34)

  • Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 35)

  • amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere. (Epistula ad Titum 1, 9)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina