Fondare 35 Risultati per: revertere
Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius. (Liber Genesis 16, 9)
maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum. (Liber Genesis 31, 3)
Dixitque Jacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi: (Liber Genesis 32, 9)
Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian : Vade, et revertere in Ægyptum, mortui sunt enim omnes qui quærebant animam tuam. (Liber Exodus 4, 19)
Cum autem deponeretur, aiebat: Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israël. (Liber Numeri 10, 36)
Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris. (Liber Numeri 23, 5)
Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei. (Liber Numeri 23, 16)
revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito. (Liber Numeri 24, 11)
Et cucurrit ad Heli, et dixit: Ecce ego: vocasti enim me. Qui dixit: Non vocavi: revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit. (Liber I Samuelis 3, 5)
Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi: revertere et dormi. (Liber I Samuelis 3, 6)
Sed nunc porta, quæso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum. (Liber I Samuelis 15, 25)
At ille ait: Peccavi: sed nunc honora me coram senioribus populi mei et coram Israël, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum. (Liber I Samuelis 15, 30)