Fondare 119 Risultati per: regni
Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et cæremoniis, insuper et regis scita contemnens: et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. (Liber Esther 3, 8)
Dixitque ad eam rex: Quid vis, Esther regina? quæ est petitio tua? etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi. (Liber Esther 5, 3)
Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter: Quid petis ut detur tibi? et pro qua re postulas? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. (Liber Esther 5, 6)
Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Quæ est petitio tua, Esther, ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. (Liber Esther 7, 2)
Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus: eratque terribilis aspectu. (Liber Esther 15, 9)
Nam Mardochæum, cujus fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua, novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem: (Liber Esther 16, 13)
Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi ; virga directionis virga regni tui. (Liber Psalmorum 44, 7)
Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur: (Liber Psalmorum 144, 11)
ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiæ regni tui. (Liber Psalmorum 144, 12)
Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus illustris, filius Antiochi regis, qui fuerat Romæ obses: et regnavit in anno centesimo trigesimo septimo regni Græcorum. (Liber I Maccabaeorum 1, 11)
David in sua misericordia consecutus est sedem regni in sæcula. (Liber I Maccabaeorum 2, 57)
Ut audivit autem rex Antiochus sermones istos, iratus est animo: et misit, et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde: (Liber I Maccabaeorum 3, 27)