Fondare 130 Risultati per: mendacia lingua dolus
Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. (Epistula I ad Corinthios 14, 14)
Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. (Epistula I ad Corinthios 14, 18)
Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua. (Epistula I ad Corinthios 14, 19)
Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur. (Epistula I ad Corinthios 14, 27)
et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. (Epistula ad Philippenses 2, 11)
Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit ! (Epistula Iacobi 3, 5)
Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna. (Epistula Iacobi 3, 6)
qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: (Epistula I Petri 2, 22)
Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate: (Epistula I Ioannis 3, 18)
et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione: (Apocalypsis Ioannis 5, 9)