Fondare 35 Risultati per: indignatio
quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum ; et terrores Domini militant contra me. (Liber Iob 6, 4)
Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam. (Liber Proverbiorum 16, 14)
eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ; et qui addit scientiam, addit et laborem. (Liber Ecclesiastes 1, 18)
Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est ; in manu eorum indignatio mea. (Liber Isaiae 10, 5)
Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum. (Liber Isaiae 10, 25)
Audivimus superbiam Moab: superbus est valde ; superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus. (Liber Isaiae 16, 6)
Vade, populus meus, intra in cubicula tua ; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. (Liber Isaiae 26, 20)
Indignatio non est mihi. Quis dabit me spinam et veprem in prælio? gradiar super eam, succendam eam pariter. (Liber Isaiae 27, 4)
Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum: interfecit eos, et dedit eos in occisionem. (Liber Isaiae 34, 2)
Circumspexi, et non erat auxiliator ; quæsivi, et non fuit qui adjuvaret: et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. (Liber Isaiae 63, 5)
Circumcidimini Domino, et auferte præputia cordium vestrorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam cogitationum vestrarum. (Liber Ieremiae 4, 4)
Ideo hæc dicit Dominus Deus: Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum, super viros, et super jumenta, et super lignum regionis, et super fruges terræ: et succendetur, et non extinguetur. (Liber Ieremiae 7, 20)