Fondare 59 Risultati per: furore
cædentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter. (Liber Isaiae 14, 6)
Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum ; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. (Liber Isaiae 63, 3)
Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum. (Liber Isaiae 63, 6)
qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die. (Liber Isaiae 65, 5)
Idcirco furore Domini plenus sum ; laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul: vir enim cum muliere capietur ; senex cum pleno dierum. (Liber Ieremiae 6, 11)
Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. (Liber Ieremiae 10, 24)
Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo: super vos ardebit. (Liber Ieremiae 15, 14)
Et relinqueris sola ab hæreditate tua, quam dedi tibi, et servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras: quoniam ignem succendisti in furore meo: usque in æternum ardebit. (Liber Ieremiae 17, 4)
Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi. (Liber Ieremiae 21, 5)
Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hæc, a die qua ædificaverunt eam usque ad diem istam qua auferetur de conspectu meo, (Liber Ieremiae 32, 31)
Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi: et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter: (Liber Ieremiae 32, 37)
venientium ut dimicent cum Chaldæis, et impleant eas cadaveribus hominum quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac, propter omnem malitiam eorum: (Liber Ieremiae 33, 5)