Fondare 2423 Risultati per: dies Domini
et dixerit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis hauriam: ipsa est mulier, quam præparavit Dominus filio domini mei. (Liber Genesis 24, 44)
Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus. (Liber Genesis 24, 48)
En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus. (Liber Genesis 24, 51)
Responderuntque fratres ejus et mater: Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur. (Liber Genesis 24, 55)
Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni. (Liber Genesis 25, 7)
Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua. (Liber Genesis 26, 8)
Itaque ædificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderent puteum. (Liber Genesis 26, 25)
ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet: sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini. (Liber Genesis 26, 29)
Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. (Liber Genesis 27, 41)
habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui, (Liber Genesis 27, 44)
respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius, (Liber Genesis 29, 14)
Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. (Liber Genesis 29, 20)