Fondare 124 Risultati per: cordis
circumfusa enim erat mœstitia quædam viro, et horror corporis, per quem manifestus aspicientibus dolor cordis ejus efficiebatur. (Liber II Maccabaeorum 3, 17)
Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui: (Liber Proverbiorum 3, 3)
Ne recedant ab oculis tuis: custodi ea in medio cordis tui: (Liber Proverbiorum 4, 21)
Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam ; (Liber Proverbiorum 6, 32)
liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui. (Liber Proverbiorum 7, 3)
Labia justi erudiunt plurimos ; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur. (Liber Proverbiorum 10, 21)
Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium invidia. (Liber Proverbiorum 14, 30)
Qui abjicit disciplinam despicit animam suam ; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis. (Liber Proverbiorum 15, 32)
Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum. (Liber Proverbiorum 17, 20)
Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ; lucerna impiorum peccatum. (Liber Proverbiorum 21, 4)
Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. (Liber Proverbiorum 22, 11)
Si dixeris: Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. (Liber Proverbiorum 24, 12)