Fondare 191 Risultati per: Moses et legem
Coagulatum est sicut lac cor eorum ; ego vero legem tuam meditatus sum. (Liber Psalmorum 118, 70)
Mem. Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! tota die meditatio mea est. (Liber Psalmorum 118, 97)
A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. (Liber Psalmorum 118, 102)
Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. (Liber Psalmorum 118, 109)
Samech. Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. (Liber Psalmorum 118, 113)
Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt legem tuam. (Liber Psalmorum 118, 126)
Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. (Liber Psalmorum 118, 136)
Res. Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. (Liber Psalmorum 118, 153)
Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi. (Liber Psalmorum 118, 163)
Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. (Liber Psalmorum 118, 165)
Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus: (Liber Psalmorum 129, 4)
Et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus: et relinqueret unusquisque legem suam. (Liber I Maccabaeorum 1, 43)