Fondare 122 Risultati per: Christus promittere
Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. (Evangelium secundum Lucam 23, 35)
Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. (Evangelium secundum Lucam 23, 39)
Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus. (Evangelium secundum Ioannem 1, 20)
Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? (Evangelium secundum Ioannem 1, 25)
Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). (Evangelium secundum Ioannem 1, 41)
Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 28)
Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. (Evangelium secundum Ioannem 4, 25)
Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci: numquid ipse est Christus? (Evangelium secundum Ioannem 4, 29)
et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei. (Evangelium secundum Ioannem 6, 70)
et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? (Evangelium secundum Ioannem 7, 26)
Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. (Evangelium secundum Ioannem 7, 27)
De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit? (Evangelium secundum Ioannem 7, 31)