Fondare 65 Risultati per: vigilate spes
et ait illis: “Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate”. (Evangelium secundum Marcum 14, 34)
Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero infirma”. (Evangelium secundum Marcum 14, 38)
Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis”. (Evangelium secundum Lucam 21, 36)
Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam traxerunt in forum ad principes; (Actus Apostolorum 16, 19)
Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum. (Actus Apostolorum 20, 31)
Neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, iam auferebatur spes omnis salutis nostrae. (Actus Apostolorum 27, 20)
spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. (Epistula ad Romanos 5, 5)
Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat? (Epistula ad Romanos 8, 24)
Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas. (Epistula I ad Corinthios 13, 13)
Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini; (Epistula I ad Corinthios 16, 13)
Et spes nostra firma pro vobis, scientes quoniam, sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. (Epistula II ad Corinthios 1, 7)
illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis, (Epistula ad Ephesios 1, 18)