Fondare 12723 Risultati per: ut
Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est usque Dan; (Liber Genesis 14, 14)
et, divisis sociis, irruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est eos usque Hoba, quae est ad laevam Damasci; (Liber Genesis 14, 15)
Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis Regis. (Liber Genesis 14, 17)
Dixit autem rex Sodomae ad Abram: “Da mihi animas; substantiam tolle tibi”. (Liber Genesis 14, 21)
Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam. (Liber Genesis 15, 6)
Dixitque ad eum: “Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam”. (Liber Genesis 15, 7)
Qui tollens universa haec divisit ea per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. (Liber Genesis 15, 10)
Dictumque est ad eum: “Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subicient eos servituti et affligent quadringentis annis. (Liber Genesis 15, 13)
Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. (Liber Genesis 15, 15)
Generatione autem quarta revertentur huc; necdum enim completae sunt iniquitates Amorraeorum usque ad praesens tempus”. (Liber Genesis 15, 16)
Sarai autem uxor Abram non genuerat ei liberos; sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar, (Liber Genesis 16, 1)
Cui respondens Abram: “Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est; utere ea, ut libet”. Affligente igitur eam Sarai, aufugit ab ea. (Liber Genesis 16, 6)