Fondare 414 Risultati per: testamentum animo fide spem iustitiam
Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. (Epistula Iacobi 1, 6)
vir duplex animo, inconstans in omnibus viis suis. (Epistula Iacobi 1, 8)
ira enim viri iustitiam Dei non operatur. (Epistula Iacobi 1, 20)
Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se? (Epistula Iacobi 2, 5)
et suppleta est Scriptura dicens: “Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam”, et amicus Dei appellatus est. (Epistula Iacobi 2, 23)
Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum. (Epistula Iacobi 2, 24)
Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo. (Epistula Iacobi 4, 8)
Tristatur aliquis vestrum? Oret. Aequo animo est? Psallat. (Epistula Iacobi 5, 13)
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, (Epistula I Petri 1, 3)
Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini, (Epistula I Petri 3, 14)
Cui resistite fortes fide, scientes eadem passionum ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri. (Epistula I Petri 5, 9)
et propter hoc ipsum curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, (Epistula II Petri 1, 5)