Fondare 1198 Risultati per: terra Gosen
Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in universa terra illa. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 31)
Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 23)
Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 24)
Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 35)
Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 18)
et timens abii et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 25)
Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt; (Evangelium secundum Matthaeum 27, 51)
Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 18)
Ultro terra fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. (Evangelium secundum Marcum 4, 28)
Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra; (Evangelium secundum Marcum 4, 31)
Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. (Evangelium secundum Marcum 6, 47)