Fondare 38 Risultati per: stultus
Filius sapiens laetificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam. (Liber Proverbiorum 15, 20)
Stultus homo iungit manus, cum spoponderit pro amico suo. (Liber Proverbiorum 17, 18)
Ira patris filius stultus et dolor matris, quae genuit eum. (Liber Proverbiorum 17, 25)
Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur et, si compresserit labia sua, intellegens. (Liber Proverbiorum 17, 28)
Non delectatur stultus prudentia sed in revelatione cordis sui. (Liber Proverbiorum 18, 2)
Calamitas patris filius stultus; et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier. (Liber Proverbiorum 19, 13)
Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum, sic stultus, qui iterat stultitiam suam. (Liber Proverbiorum 26, 11)
Vidisti hominem sapientem sibi videri? Magis illo spem habebit stultus. (Liber Proverbiorum 26, 12)
Qui confidit in corde suo, stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur. (Liber Proverbiorum 28, 26)
Totum spiritum suum profert stultus; sapiens mitigat eum in posterum. (Liber Proverbiorum 29, 11)
“Sapientis oculi in capite eius, stultus in tenebris ambulat”; et didici quod unus utriusque esset interitus. (Liber Ecclesiastes 2, 14)
et quis scit utrum sapiens an stultus futurus sit? Et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui sub sole. Hoc quoque vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 19)