Fondare 126 Risultati per: peccata
et dimitte nobis peccata nostra, si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis, et ne nos inducas in tentationem”. (Evangelium secundum Lucam 11, 4)
Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 23)
Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata, (Actus Apostolorum 3, 19)
Et nunc quid moraris? Exsurgens baptizare et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius”. (Actus Apostolorum 22, 16)
“Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. (Epistula ad Romanos 4, 7)
et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum”. (Epistula ad Romanos 11, 27)
prohibentes nos gentibus loqui, ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper. Pervenit autem ira Dei super illos usque in finem. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 16)
Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur; (Epistula I ad Timotheum 5, 24)
sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem. (Epistula ad Hebraeos 9, 28)
Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata. (Epistula ad Hebraeos 10, 4)
Et omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata. (Epistula ad Hebraeos 10, 11)
Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei. (Epistula Iacobi 5, 15)