Fondare 69 Risultati per: illic
sicut ros Hermon, qui descendit in montes Sion, quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, vitam usque in saeculum. (Liber Psalmorum 133, 3)
Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. (Liber Psalmorum 137, 1)
Quia illic rogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum, et, qui affligebant nos, laetitiam: “Cantate nobis de canticis Sion”. (Liber Psalmorum 137, 3)
Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. (Liber Psalmorum 139, 8)
Et posuerunt illic gentem peccatricem, viros iniquos, et convaluerunt in ea; (Liber I Maccabaeorum 1, 34)
et posuerunt arma et escas et, congregatis spoliis Ierusalem, reposuerunt illic; et facti sunt in laqueum magnum. (Liber I Maccabaeorum 1, 35)
et dixit: “Vae mihi! Ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae? Et sederunt illic, cum daretur ea in manibus inimicorum, sanctificatio in manu extraneorum. (Liber I Maccabaeorum 2, 7)
Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendam Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumaeae. (Liber I Maccabaeorum 4, 61)
et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt, et captivas duxerunt uxores eorum et natos et sarcinas et peremerunt illic fere mille viros”. (Liber I Maccabaeorum 5, 13)
templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta, quae reliquit ibi Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia. (Liber I Maccabaeorum 6, 2)
Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori. (Liber I Maccabaeorum 6, 9)
Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono. (Liber I Maccabaeorum 6, 16)