Fondare 50 Risultati per: gratias ago
Qui sapit diem, Domino sapit; et, qui manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo; et, qui non manducat, Domino non manducat et gratias agit Deo. (Epistula ad Romanos 14, 6)
qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium; (Epistula ad Romanos 16, 4)
Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu, (Epistula I ad Corinthios 1, 4)
Gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium, (Epistula I ad Corinthios 1, 14)
Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago? (Epistula I ad Corinthios 10, 30)
et gratias agens fregit et dixit: “Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem”; (Epistula I ad Corinthios 11, 24)
Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur. (Epistula I ad Corinthios 14, 17)
Gratias ago Deo, quod omnium vestrum magis linguis loquor; (Epistula I ad Corinthios 14, 18)
Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. (Epistula I ad Corinthios 15, 57)
Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco. (Epistula II ad Corinthios 2, 14)
Gratias autem Deo, qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, (Epistula II ad Corinthios 8, 16)
Gratias Deo super inenarrabili dono eius. (Epistula II ad Corinthios 9, 15)