Fondare 134 Risultati per: animae
Magna sunt enim iudicia tua et inenarrabilia; propter hoc indisciplinatae animae erraverunt. (Liber Sapientiae 17, 1)
aliquando a monstris exagitabantur phantasmatum, aliquando animae deficiebant proditione: subitaneus enim illis et insperatus timor infundebatur. (Liber Sapientiae 17, 14)
Ne extollas teipsum, ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem, (Liber Ecclesiasticus 1, 38)
maledicentis enim tibi in amaritudine animae, exaudietur precatio illius: exaudiet autem eum, qui fecit illum. (Liber Ecclesiasticus 4, 6)
timorem et tremorem inducet super illum et probabit illum in tentatione doctrinae suae, donec ipse teneat eam in cogitationibus suis et credat animae illius. (Liber Ecclesiasticus 4, 19)
Non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam, (Liber Ecclesiasticus 6, 2)
Non irrideas hominem in amaritudine animae; est enim, qui humiliat et exaltat, circumspector Deus. (Liber Ecclesiasticus 7, 12)
Non des mulieri potestatem animae tuae, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris. (Liber Ecclesiasticus 9, 2)
De continentia animae. Post concupiscentias tuas non eas et a voluptatibus tuis te contine; (Liber Ecclesiasticus 18, 30)
si praestes animae tuae beneplacitum concupiscentiae, faciet te in gaudium inimicis tuis. (Liber Ecclesiasticus 18, 31)
Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiae ne apprehendant me, et animae irreverenti et infrunitae ne tradas me. (Liber Ecclesiasticus 23, 6)
Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animae illorum: (Liber Ecclesiasticus 25, 3)