Fondare 10534 Risultati per: ad
Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea; (Liber Genesis 2, 21)
et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam. (Liber Genesis 2, 22)
Dixitque Adam: “Haec nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea! Haec vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est haec”. (Liber Genesis 2, 23)
Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam. (Liber Genesis 2, 24)
Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant. (Liber Genesis 2, 25)
Et serpens erat callidior cunctis animantibus agri, quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: “Verene praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi?”. (Liber Genesis 3, 1)
Cui respondit mulier: “De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur; (Liber Genesis 3, 2)
de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus et ne tangeremus illud, ne moriamur”. (Liber Genesis 3, 3)
Dixit autem serpens ad mulierem: “Nequaquam morte moriemini! (Liber Genesis 3, 4)
Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset lignum ad intellegendum; et tulit de fructu illius et comedit deditque etiam viro suo secum, qui comedit. (Liber Genesis 3, 6)
Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. (Liber Genesis 3, 8)
Vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei: “Ubi es?”. (Liber Genesis 3, 9)