Fondare 46 Risultati per: Vetus numero
Et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et far et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum, quibus recumbes super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud. (Prophetia Ezechielis 4, 9)
Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus; tollit enim supplementum eius a vestimento, et peior scissura fit. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 16)
Dicebat autem et similitudinem ad illos: “Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo. (Evangelium secundum Lucam 5, 36)
Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: “Vetus melius est!””. (Evangelium secundum Lucam 5, 39)
Dixit Iesus: “Facite homines discumbere”. Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia. (Evangelium secundum Ioannem 6, 10)
In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod neglegerentur in ministerio cotidiano viduae eorum. (Actus Apostolorum 6, 1)
Ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie. (Actus Apostolorum 16, 5)
hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. (Epistula ad Romanos 6, 6)
Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus! (Epistula I ad Corinthios 5, 7)
Carissimi, non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: mandatum vetus est verbum, quod audistis. (Epistula I Ioannis 2, 7)