Fondare 167 Risultati per: Sapientia Dei
Ego sapientia habito cum prudentia et artem excogitandi invenio. (Liber Proverbiorum 8, 12)
Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem; (Liber Proverbiorum 9, 1)
In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso eius, qui indiget corde. (Liber Proverbiorum 10, 13)
Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentiae. (Liber Proverbiorum 10, 23)
Venit superbia, veniet et contumelia; apud humiles autem sapientia. (Liber Proverbiorum 11, 2)
Inter superbos tantum iurgia sunt, et apud humiles sapientia. (Liber Proverbiorum 13, 10)
Sapientia mulierum aedificat domum suam, insipientia eam manibus destruet. (Liber Proverbiorum 14, 1)
Sapientia callidi est intellegere viam suam, et imprudentia stultorum errans. (Liber Proverbiorum 14, 8)
In corde prudentis requiescit sapientia, at in medio stultorum agnoscetur? (Liber Proverbiorum 14, 33)
In facie prudentis lucet sapientia, oculi stultorum in finibus terrae. (Liber Proverbiorum 17, 24)
Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. (Liber Proverbiorum 21, 30)
Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur. (Liber Proverbiorum 24, 3)