Fondare 23 Risultati per: Herodes
Et ait Herodes: “Ioannem ego decollavi; quis autem est iste, de quo audio ego talia?”. Et quaerebat videre eum. (Evangelium secundum Lucam 9, 9)
In ipsa hora accesserunt quidam pharisaeorum dicentes illi: “Exi et vade hinc, quia Herodes vult te occidere”. (Evangelium secundum Lucam 13, 31)
Herodes autem, viso Iesu, gavisus est valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. (Evangelium secundum Lucam 23, 8)
Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum. (Evangelium secundum Lucam 23, 11)
Facti sunt autem amici inter se Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem. (Evangelium secundum Lucam 23, 12)
sed neque Herodes; remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte actum est ei. (Evangelium secundum Lucam 23, 15)
Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel (Actus Apostolorum 4, 27)
Illo autem tempore, misit Herodes rex manus, ut affli geret quosdam de ecclesia. (Actus Apostolorum 12, 1)
Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus, et custodes ante ostium custodiebant carcerem. (Actus Apostolorum 12, 6)
Herodes autem, cum requisisset eum et non invenisset, interrogatis custodibus, iussit eos abduci; descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commorabatur. (Actus Apostolorum 12, 19)
Statuto autem die, Herodes, vestitus veste regia, sedens pro tribunalicontionabatur ad eos; (Actus Apostolorum 12, 21)