Talált 50 Eredmények: veritas evangelizatio
quoniam dixisti in æternum misericordia ædificabitur in cælis præparabitur veritas tua in eis (Liber Psalmorum 88, 3)
Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo (Liber Psalmorum 88, 9)
justitia et judicium præparatio sedis tuæ misericordia et veritas præcedent faciem tuam (Liber Psalmorum 88, 15)
et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu ejus (Liber Psalmorum 88, 25)
scuto circumdabit te veritas ejus non timebis a timore nocturno (Liber Psalmorum 90, 5)
quoniam suavis Dominus in æternum misericordia ejus et usque in generationem et generationem veritas ejus (Liber Psalmorum 99, 5)
quia magna super cælos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua (Liber Psalmorum 107, 5)
ut det illis hereditatem gentium opera manuum ejus veritas et judicium (Liber Psalmorum 110, 7)
quoniam confirmata est super nos misericordia ejus et veritas Domini manet in sæculum (Liber Psalmorum 116, 2)
omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me (Liber Psalmorum 118, 86)
in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet (Liber Psalmorum 118, 90)
justitia tua justitia in æternum et lex tua veritas (Liber Psalmorum 118, 142)