Talált 74 Eredmények: remissionem disciplinam
eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint (Liber Proverbiorum 1, 29)
et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus (Liber Proverbiorum 3, 4)
disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis (Liber Proverbiorum 3, 11)
audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam (Liber Proverbiorum 4, 1)
tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua (Liber Proverbiorum 4, 13)
ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent (Liber Proverbiorum 5, 2)
cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum (Liber Proverbiorum 5, 12)
ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiæ suæ decipietur (Liber Proverbiorum 5, 23)
accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite (Liber Proverbiorum 8, 10)
audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam (Liber Proverbiorum 8, 33)
via vitæ custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat (Liber Proverbiorum 10, 17)
qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est (Liber Proverbiorum 12, 1)