Talált 551 Eredmények: populus
et respondens universus populus dixit sanguis ejus super nos et super filios nostros (Evangelium secundum Matthaeum 27, 25)
at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esajas de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me (Evangelium secundum Marcum 7, 6)
et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum (Evangelium secundum Marcum 9, 14)
factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Jesu baptizato et orante apertum est cælum (Evangelium secundum Lucam 3, 21)
et omnis populus audiens et publicani justificaverunt Deum baptizati baptismo Johannis (Evangelium secundum Lucam 7, 29)
et cum hæc diceret erubescebant omnes adversarii ejus et omnis populus gaudebat in universis quæ gloriose fiebant ab eo (Evangelium secundum Lucam 13, 17)
et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum (Evangelium secundum Lucam 19, 48)
et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum (Evangelium secundum Lucam 21, 38)
et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus (Evangelium secundum Lucam 23, 35)
et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos (Evangelium secundum Ioannem 8, 2)
et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum (Actus Apostolorum 3, 9)
cum teneret autem Petrum et Johannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes (Actus Apostolorum 3, 11)