Talált 74 Eredmények: fat
fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit (Liber Ecclesiasticus 21, 23)
pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis (Liber Ecclesiasticus 21, 25)
et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum (Liber Ecclesiasticus 21, 29)
qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam (Liber Ecclesiasticus 22, 7)
super mortuum plora defecit enim lux ejus et super fatuum plora defecit enim sensus (Liber Ecclesiasticus 22, 10)
nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui (Liber Ecclesiasticus 22, 12)
luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum (Liber Ecclesiasticus 22, 13)
super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus (Liber Ecclesiasticus 22, 17)
harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium (Liber Ecclesiasticus 22, 18)
sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in præceptis Dei permanet semper (Liber Ecclesiasticus 22, 23)
ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuæ maledicas (Liber Ecclesiasticus 23, 19)
pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum (Liber Ecclesiasticus 25, 4)