Talált 29 Eredmények: angelis/page/1/page/3
ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem (Liber Iob 4, 18)
minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum (Liber Psalmorum 8, 6)
quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis (Liber Psalmorum 90, 11)
et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 6)
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus ejus (Evangelium secundum Matthaeum 16, 27)
tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem æternum qui paratus est diabolo et angelis ejus (Evangelium secundum Matthaeum 25, 41)
qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis (Evangelium secundum Marcum 8, 38)
scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te (Evangelium secundum Lucam 4, 10)
dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei (Evangelium secundum Lucam 12, 8)
qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei (Evangelium secundum Lucam 12, 9)
ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pænitentiam agente (Evangelium secundum Lucam 15, 10)
factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno (Evangelium secundum Lucam 16, 22)