Talált 105 Eredmények: sancti libri
et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini, et quicumque observabat legem Domini, secundum edictum regis trucidabant eum. (Liber I Maccabaeorum 1, 60)
etsi non propter eos, propter testamentum tamen quod erat ad patres eorum, et propter invocationem sancti et magnifici nominis ejus super ipsos. (Liber II Maccabaeorum 8, 15)
et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuæ altare: similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio. (Liber Sapientiae 9, 8)
Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti. (Liber Sapientiae 11, 1)
In partes vade sæculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo. (Liber Ecclesiasticus 17, 25)
Anima viri sancti enuntiat aliquando vera, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum. (Liber Ecclesiasticus 37, 18)
In verbis Sancti stabunt ad judicium, et non deficient in vigiliis suis. (Liber Ecclesiasticus 43, 11)
Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis: sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ. (Liber Ecclesiasticus 48, 23)
In ascensu altaris sancti gloriam dedit sanctitatis amictum. (Liber Ecclesiasticus 50, 12)
qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus ; et appropiet, et veniat consilium sancti Israël, et sciemus illud ! (Liber Isaiae 5, 19)
Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet ; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt. (Liber Isaiae 5, 24)
Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum: et respondebit: Non possum, signatus est enim. (Liber Isaiae 29, 11)