Talált 4665 Eredmények: res

  • Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram. (Liber Genesis 1, 22)

  • Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram. (Liber Genesis 1, 28)

  • Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur: (Liber Genesis 3, 2)

  • Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti? (Liber Genesis 3, 11)

  • Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi. (Liber Genesis 3, 13)

  • Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. (Liber Genesis 3, 17)

  • Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. (Liber Genesis 4, 4)

  • Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. (Liber Genesis 4, 5)

  • Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego? (Liber Genesis 4, 9)

  • Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden. (Liber Genesis 4, 16)

  • Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. (Liber Genesis 4, 19)

  • Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. (Liber Genesis 4, 23)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina