Talált 90 Eredmények: puer
Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. (Evangelium secundum Lucam 2, 21)
Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo. (Evangelium secundum Lucam 2, 40)
consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. (Evangelium secundum Lucam 2, 43)
propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus. (Evangelium secundum Lucam 7, 7)
Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. (Evangelium secundum Lucam 18, 17)
Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos? (Evangelium secundum Ioannem 6, 9)