Talált 56 Eredmények: gratias ago
Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 36)
Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 27)
Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ. (Evangelium secundum Marcum 8, 6)
Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes. (Evangelium secundum Marcum 14, 23)
et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus. (Evangelium secundum Lucam 17, 16)
Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: (Evangelium secundum Lucam 18, 11)
Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos. (Evangelium secundum Lucam 22, 17)
Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. (Evangelium secundum Lucam 22, 19)
Accepit ergo Jesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant. (Evangelium secundum Ioannem 6, 11)
aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino. (Evangelium secundum Ioannem 6, 23)
Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. (Evangelium secundum Ioannem 11, 41)
Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, cœpit manducare. (Actus Apostolorum 27, 35)