Talált 10 Eredmények: columba
En dilectus meus loquitur mihi. Sponsus. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni: (Canticum Canticorum 2, 10)
columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. (Canticum Canticorum 2, 14)
Sponsa. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: Sponsus. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. (Canticum Canticorum 5, 2)
Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam. (Canticum Canticorum 6, 8)
Sicut pullus hirundinis, sic clamabo ; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior: responde pro me. (Liber Isaiae 38, 14)
Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. (Liber Ieremiae 48, 28)
Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Ægyptum invocabant ; ad Assyrios abierunt. (Prophetia Osee 7, 11)
Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. (Prophetia Osee 11, 11)
Væ provocatrix, et redempta civitas, columba ! (Prophetia Sophoniae 3, 1)
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi. (Evangelium secundum Lucam 3, 22)