Talált 86 Eredmények: caro
Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. (Evangelium secundum Ioannem 3, 6)
Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. (Evangelium secundum Ioannem 6, 52)
Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus ; (Evangelium secundum Ioannem 6, 56)
Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 64)
propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe: (Actus Apostolorum 2, 26)
providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. (Actus Apostolorum 2, 31)
quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. (Epistula ad Romanos 3, 20)
ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. (Epistula I ad Corinthios 1, 29)
Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. (Epistula I ad Corinthios 15, 39)
Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. (Epistula I ad Corinthios 15, 50)
Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus: foris pugnæ, intus timores. (Epistula II ad Corinthios 7, 5)
Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. (Epistula ad Galatas 2, 16)