Talált 88 Eredmények: bonos fructus
Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur. (Liber Proverbiorum 1, 31)
Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus. (Liber Proverbiorum 3, 14)
Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo. (Liber Proverbiorum 8, 19)
Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum. (Liber Proverbiorum 10, 16)
Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est. (Liber Proverbiorum 11, 30)
Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum. (Liber Proverbiorum 14, 19)
In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos. (Liber Proverbiorum 15, 3)
Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate. (Liber Proverbiorum 16, 8)
Mors et vita in manu linguæ ; qui diligunt eam comedent fructus ejus. (Liber Proverbiorum 18, 21)
Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur. (Liber Proverbiorum 27, 18)
Sponsa. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. (Canticum Canticorum 2, 3)
Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus ; et erunt ubera tua sicut botri vineæ, et odor oris tui sicut malorum. (Canticum Canticorum 7, 8)