Talált 132 Eredmények: Philisthiim
dixi: Nunc descendent Philisthiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus, obtuli holocaustum. (Liber I Samuelis 13, 12)
Et Saul et Jonathas filius ejus, populusque qui inventus fuerat cum eis, erat in Gabaa Benjamin: porro Philisthiim consederant in Machmas. (Liber I Samuelis 13, 16)
Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israël: caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam. (Liber I Samuelis 13, 19)
Descendebat ergo omnis Israël ad Philisthiim, ut exacueret unusquisque vomerem suum, et ligonem, et securim, et sarculum. (Liber I Samuelis 13, 20)
Egressa est autem statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas. (Liber I Samuelis 13, 23)
Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum: dixeruntque Philisthiim: En Hebræi egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant. (Liber I Samuelis 14, 11)
Sed et Hebræi qui fuerant cum Philisthiim heri et nudiustertius, ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut essent cum Israël qui erant cum Saul et Jonatha. (Liber I Samuelis 14, 21)
quanto magis si comedisset populus de præda inimicorum suorum, quam reperit? nonne major plaga facta fuisset in Philisthiim? (Liber I Samuelis 14, 30)
Et consuluit Saul Dominum: Num persequar Philisthiim? si trades eos in manus Israël? Et non respondit ei in die illa. (Liber I Samuelis 14, 37)
Recessitque Saul, nec persecutus est Philisthiim: porro Philisthiim abierunt in loca sua. (Liber I Samuelis 14, 46)
Congregantes autem Philisthiim agmina sua in prælium, convenerunt in Socho Judæ: et castrametati sunt inter Socho et Azeca in finibus Dommim. (Liber I Samuelis 17, 1)
Porro Saul et filii Israël congregati venerunt in Vallem terebinthi, et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthiim. (Liber I Samuelis 17, 2)