Talált 26 Eredmények: Pascha Commemoratio
Fecerunt autem filii Israël transmigrationis Pascha, quartadecima die mensis primi. (Liber Esdrae 6, 19)
Purificati enim fuerant sacerdotes et Levitæ quasi unus: omnes mundi ad immolandum Pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis sacerdotibus, et sibi. (Liber Esdrae 6, 20)
Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 2)
Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? (Evangelium secundum Matthaeum 26, 17)
At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 18)
Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 19)
Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. (Evangelium secundum Marcum 14, 1)
Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha? (Evangelium secundum Marcum 14, 12)
et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem? (Evangelium secundum Marcum 14, 14)
Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. (Evangelium secundum Marcum 14, 16)
Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha: (Evangelium secundum Lucam 22, 1)
Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. (Evangelium secundum Lucam 22, 7)